History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Astyochusvero, Lacedaemonias nauarchus, cura quatuor navibus, ut destinaverat, e Cenchreis navigans in Chium pervenit, et tertio die, quam perveoit, Atticae naves quinque et viginti ad Lesbum appulerunt, quibus praeerat Leon et Diomedon; Leon enim postea profectus cum aliis decem navibus Athenis ad opem suis ferendam venerat.

Sed et Astyochus eodem die, jam advespe-rascente portu solvit et assumpta una Chia nave navigabat in Lesbum, jut auxiiium ferret, si qua posset, et pervenit Pyrrham, et iilinc postero die Eressum, ubi intellexit, Mv-tilenen ab Atheniensibus primo impetu captam esse;

nam Athenienses, ut veniebant, ex improviso ad portum appulsi et Chiis navibus potiti erant, et in terram egressi, iis, qui obstiterant, proelio victis, urbem in suam potestatem redegerant.

Qum quum intelli geret Astyochus et ex Ereesiis, et ex Chiis navibus, a Methymna cum Eubulo venientibus, quae antea, ut dixi ibi relictae, sed, quum Mytilene capta est, elapsae in eum inciderant numero tres (una enim capta erat ab Atheniensibus), haud amplius Mytilenen contendit, sed quum Eressum ad defectionem faciendam impulisset et armasset, misit et suarum navium milites Antissam et Methymnam versus itinere terrestri, Eteonico duce iis praeposito; et ipse quoque cum suis navibus et tribus Chiis eodem oram legens contendebat, sperans Methymnaeos, conspectis suis copiis, fiduciam animo concepturos et in defectione permansuros.

Sed quum in Lesbo omnia adversarentur, copiis suis in naves receptis, in Chium rediit. Redierunt etiam in suas quique urbes pedites illi a navibus separati, qui in Hellespontum trajecturi erant. Post haec autem ex sociali Peloponnesiorum dasse, quae ad Cenchream stabat, sex naves in Chium ad eos venerunt.

Athenienses vero res in Lesbo rursus constituerunt, et illinc profecti Clazomeniorum urbem, nomine Polichnam, quam in continente muniebant, ceperunt , eosque rursus in urbem in insula sitam transportarunt, praeter defectionis auctores; hi enim Daphnuntem abierant. Et denuo Clazomenae in Atheniensium ditionem concesserunt.