History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Post haec autem eadem aestate Chii, quemadmodum coeperant, nihil de suo studio remittentes, et sine Peloponnesiis magno ipsi numero ubique praesentes ad civitates ab Atheniensibos alienandas, cupientesqne simul quam plurimos periculi socios habere, et ipsi cum tredeeim navibus in expeditionem adversus Lesbum sunt profecti,

338
quemadmodum a Lacedaemoniis dictum erat, ut secundo loco in eam impetus fieret, et illinc in Hellespontum, et simul Peloponnesiorum, qui aderant, et indigenarum sociorum peditatus Clazomenas et Cumam accedebat; ejus autem praefectus erat Eualas Spartanus, navium vero Diuiadas ex Spartanorum municipibus.

Et naves quidem in Lesbum profectae Methymnam primum ad defectionem impulerunt, ad quam relictae sunt naves quatuor; et reliquae item Mytileneu ad defectionem impulerunt