History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hunc igitur in modum liaec societas inita est. Postea vero confestim Chii, decem aliis navibus instructis, ad Anaea navigaverunt, eo animo, ut et dc rerum Milesiarum statu certiores fierent, et simul civitates ad defectionem solicitarent.

Et quum nuntium a Chalcideo missum accepissent, quo redire jubebantur, quoniam Amorges itinere terrestri cum suis copiis adesset, ad Jovis templum navigarunt, et illic conspiciunt sexdecim naves, cum quibus Diomedon post Thrasyclem Athenis adventabat.

Quas quum vidissent, in fugam se dabant cum una quidem navi Ephesum, cura reliquis vero in oram Teiam et earum quatuor quidem vacuas Athenienses ceperunt, hominibus in terram prius elapsis; reliquae vero in Teiorum urbem confugiunt.

Et Athenienses quidem in Samum navigarunt ; Chii autem cum reliquis navibus in altum profecti, et peditatus cum iis, Lebedum ad defectionem induxerunt, et item Eras. Quibus rebus gestis utrique domum redierunt, et pedestres et navales copiae.