History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Per haec eadem tempora Alcibiades etiam cum tredecim suis navibus e Cauno et Phaselide Samum rediit, nuntians, se Phoenissas naves avertisse, ne ad Peloponnesios venirent, et Tissaphernem movisse, ut Atheniensibus benevolentior esset, quam antea.

Et intructis navibus novem, praeter eas, quas habebat, et ab Halicarnassensibus ingentem pecuniam exegit, et Con munivit. His autem peractis, et magistratu ibi constituto, Samum jam sub autumnum rediit.

Et Tissaphernes, quum audisset, Peloponnesiorum classem a Mileto in Hellespontum profectam, ex Aspendo solvens in Ioniam properabat.

Quum autem Peloponnesii in Hellesponto essent, Antandrii (sunt autem Aeoles) gravis armatura milites ex Abydo per montem Idam itinere pedestri clam deductos in urbem introduxerunt, quod ab Arsace Persa, Tissaphernis prafecto, injuria afficiebantur, qui Delios quoque, qui Atramyttium incoluerant, quo tempore. ab. Atheniensibus, Deli lustrandae causa, suis sedibus pulsi erant, occulto odio dissimulato, et illorum prastan-tissimis indicta expeditione, per amicitiae ac societatis speciem eduxerat, et quum eos prandentes observavisset et

376
suis circumdedisset, sagittis perdiderat.

Timentes igitur eum Antandrii propter hoc facinus, ne quid is in se quoque aliquando scelerate perpetraret, quum idem etiam alia iis imponeret, quae ferre non poterant, ejus presidium ex arce ejecerunt