History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque quum in promontorio, uhi erat Canis sepulchrum, tropaeum statuissent, et naufragia ad se attraxissent, et hostibus cadavera, fide publica interposita, reddidissent , Athenas etiam victoriae nuntiam triremem miserunt.

Illi vero quum navis pervenisset, audita felicitate insperata, post clades modo circum Euboeam et per seditionem acceptas vehementer animo confirmati sunt, et existimarunt, res suas adhuc, si impigre eas capesserent, superiores evadere posse.