History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Facta igitur Peloponnesii impressione in medium et naves Atheniensium in siccum eliserunt, et ultro in terram exscenderunt, proelio longe superiores.

Succurrere autem mediae aciei neque Thrasybulus cum suis a dextro poterat propter navium sibi instantium multitudinem, neque Thrasylus cum suis a sinistro; nam neque conspicua his res erat propter promontorium Cynossema et simul Syracusani et celeri, qui non pauciores numero contra eos in acie positi erant, eos prohibebant; donec Peloponnesii propterea quod victoria potili secure alii aliam navem insequebantur, quadam sum classis parte ordines solvere coeperunt.

Quod quum intellexissent Thrasybulus et qui cum eo erant, destiterunt jam a cornu amplius extendendo et repente conversi impetum in naves sibi oppositas fecerunt et statim eas in fugam vertunt, et illas naves, quae in vietnei Peloponnesiorum parte erant, palatas subito invecti et affligebant et in terrorem plerasque sine proelio conjiciebant Et forte Syracusani quoque et ipsi jam cesserant iis, qui cum Thra-sylo erant, et in fugam eo magis se conjecerunt, postquam ceteros etiam fugere viderunt.