History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses vero, qui apud Sestum erant cum duodeviginti navibus, ut et per ignes sublatos rem accipiebant et animadvertebant multos ignes repente in hostili agro accensos, intellexerunt Peloponnesios in Hellespontum ingredi. Quamobrem hac ipsa nocte, celeritate quanta maxima poterant, maritimam Chersonesi oram legentes, ad Elaeuntem praetervecti contendebant, quod hostium classem in apertum mare navigantes vitare vellent.

Et illas quidem sexdecim naves, quae ad Abydum erant, latuerunt, quamvis ab amica suorum classe praemonitas essent, ut diligenter observarent, si illi exirent. Quum autem primo statim diluculo illas naves, quae cum Mindaro erant, conspexissent, et e vestigio Peloponnesii inseqdi coepissent, non omnes naves ocius evaserunt, sed pleraeque quidem in continentem et in Lemnum diffugerunt, quatuor vero quae postremae navigabant, prope Elseuntem interceptae sunt.

Atque unam quidem, ad Protesilai delubrum impactam, cum ipsis hominibus ceperunt, et duas alias sine viris; quartam vacuam ad Imbrum combusserunt.