History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero Isthmici ludi committebantur, et Athe-1 ienses (indictae enim erant iis induciae) sacram legationem

334
eo mittebant, et ita Chiorum consilia malto manifestius de* prehenderunt Et postquam illinc discesserunt, confestim eese praeparabant, ut se fallere non possent naves, si ex Cenchreis proficiscerentur.

Illi vero post ludos vela faciebant cum una et viginti navibus Chium versus, quibus praeerat Alcamenes. Et Athenienses, quum initio totidem navibus adversus eos processissent, in altum se subducebant. Quum autem longe provectos Peloponnesii sequi noluissent, sed retro cessissent, Athenienses quoque recesserunt; nam septem Chiorum naves, quas in eo numero secum habebant, nequaquam fideles existimabant,

sed postea aliis septem et triginta instructis, eos terram legentes persecuti sunt ad Piraeum agri Corinthii; est autem portus desertus, et extremus ad agri Epidaurid confinia situs, atque unam navem Peloponnesii in alto amiserunt, ceteras vero contractas in portu statuunt

Et quum Athenienses et a mari navibus eos adorti essent, et in terram descendissent, ingens tumultus ac perturbatio incessit, et plerasque naves Athenienses in terra laceraverunt, et Alcamenem ducem interfecerunt; et ipsorum quoque nonnulli obierunt.