History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Captivos autem, qui erant in lapicidinis, Syracusani duriter initio tractarunt. Quum enim in loco cavo essent, multique in exiguo, et soles primo gravesque praeterea aestus vehementer eos infestabant, quia nullo tecto tegebantur, et quae insequebantur noctes contra autumnales ac frigidae, propter mutationem novos iis morbos afferebant,

quum et facerent omnia propter angustias in eodem loco, et praeterea mortui simul alii super alios jacerent coacervati, qui propter vulnera et propter aeris mutationem et hujusmodi causas exspirabant, et odores erant intolerabiles, et fame simul et siti premebantur; dabant enim eorum singulis Syracusani per octo menses unam aquae cotylam, et duas frumenti cotylas. Denique quaecumque alia mala credibile est homines in hujusmodi locum detrusos perpeti, eorum nullum fuit, quin iis accideret.

Atque septuaginta quidem dies vitam sic egerunt una constipati; deinde vero praeter Athenienses, et si qui Sicilienses aut Itali cum illis militaverant, ceteros omnes divendiderant.

Capti autem erant in universum, quamquam accurate quidem definire numerum difficile est, verumtamen non minus septem millibus.

Et factum est, ut haec clades Graneis illata earum omnium, quae in hoc bello acciderant, maxima esset, atque adeo, ut mihi quidem videtur, etiam omnium aliarum, quas Graecis illatas fama accepimus, ea-demque et victoribus splendidissima et victis calamitosissima ;

nam per omnia omnino victi, nec ulla in re ullum leve malum passi, sed ad unum omnes, ut dici solet, eversi sunt, et peditatus et classis; denique nihil fuit, quod non periret, et pauci e multis domum redierant. Hae quidem sunt res in Sicilia gestae.