History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tandem vero quum multa cadavera alia super alia in flumine jacerent, et exercitus profligatus esset, partim apud amnem, parlim, si quis etiam effugeret, ab equitibus, Nicias se Gylippo dedidit, quod ei majorem, quam Syracusanis, fidem haberet; et de se quidem facere jubebat illum et Lacedaemonios quidquid vellent, reliquorum vero militum caede jam abstinere.

et Gylippus post haec jam vivos capi jubebat; atque ceteros, quotquot a Syracusanis nondum occultati erant (multi autem hi fuerunt), vivos abduxerunt, et trecentos illos, qui noctu per praesidia elapsi erant, missis, qui eos persequerentur, comprehenderunt.

Verum hujus exercitus ea quidem pars, quae in unum publice contracta est, haud magna fuit, ea vero, quae surrepta erat, magna, et tota Sicilia iis repleta est, quippe quod non ex pacto ut illi, qui cum Demosthene erant, capti erant.

Quaedam etiam non exigua pars interiit; maxima enim caedes haec nec ulla minor earum omnium fuit, quae in hoc Siculo bello acciderunt. Et in ceteris incursionibus, quae in itinere frequentes factae erant, non pauci obierant. Multi tamen etiam evaserunt, partim in ipsa re praesenti, partim etiam tolerata servitute postea fuga elapsi; his vero in Catanam erat receptus.