History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postridie vero Syracusani eum adepti dicebant, Demosthenis milites sese dedidisse, et ipsum quoque idem facere jubebant; ille vero, quod his fidem non haberet, inducias facit, ut equitem mitteret, qui rem exploraret.

Quum autem eques reversus renuntiasset illos se dedidisse , per caduceatorejn Gylippo Syracusanisque respondet, se paratum esse ad transigendum pro Atheniensibus, ut quos sumptus in bellum Syracusani fecissent, hos restituerent, ea conditione, ut ipsi suum exercitum dimitterent; donec autem pecunia persolveretur, se daturum obsides viros ex Atheniensibus, singulos pro singulis talentis.

At Syracusani et Gylippus has conditiones non accipiebant, sed impressione in eos facta et undique circumfusi hos etiam ad vesperum usque telis petebant.

Laborabant autem hi quoque graviter ob commeatus et rerum omnium inopiam. Sed tamen observato noctis silentio discedere parabant. Atque arma capiunt; sed simul Syracusani rem sentiunt, et ad arma conclamarunt.

Athenienses vero quum cognovissent, se non latere, arma rursus deposuerunt, exceptis ferme viris trecentis; hi vero per praesidia perrumpentes.noctu vadebant, qua poterant.