History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum igitur per diem undique telis conjectis animadverterent Athenienses sociosque vulneribus ceteris-que calamitatibus graviter afflictos esse, per praeconis vocem edicunt Gylippus et Syracusani sociique, primo quidem, si quis ex insularum incolis ad se transire vellet, ea conditione, ut liber esset; et discesserunt quaedam non multae civitates.

Postea vero et cum ceteris omnibus, qui cum Demosthene erant, compositio fit ea lege, ut arma traderent, et eorum nullus mortem obiret neque per vim neque in vinculis, neque inopia rerum ad victum maxime necessariarum.

Atque dediderunt se universi numero sex millia, omnemque pecuniam, quam habebant, deposuerunt in scuta supina conjectam et quatuor scuta repleverunt. Atque hos quidem confestim in urbem abducebant; Nicias vero ejusque milites eodem die ad fluvium Erineum pervenerunt, eoque trajecto in edito quodam loco cum copiis consedit.