History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nicias vero, quum hoc intellexisset, et hostium quidem potentiam, suam vero penuriam in dies crescere videret, mittebat et ipse Athenas saepe quidem et alias nunrians de singulis rebus, quae gerebantur, sed tunc vel maxime, quod existimaret res suas in maximum discrimen adductas esse, et nisi primo quooue tempore aut se revocarent, aut alios non paucos mitterent, nullam super-esse spem salutis.

Veritus autem, ne ii, qui mittebantur, vel propter facundis inopiam, vel etiam memoria destituti, vel aliquid ad populi voluntatem dicentes, non quod res esset, renunciarent, epistolam scripsit, existimans fore, ut hoc potissimum modo suam sententiam per nun-cium minime occultatam Athenienses cognoscerent, et de rebus veris deliberarent.

Atque illi quidem, quos misit, cum literis, quas ferebant, et cum mandatis, quae eos exponere oportebat, abierunt. Nicias vero castris jam magis custodiam agendo quam sua sponte pericula adeundo prospiciebat.