History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Mane tamen molis castris rursus iter ingrediebantur, et ad collem muro cinctum vi sibi viam fecerunt, et ante se invenerunt pedestrem hostium exercitum supra collis munitionem instructum acie non paucorum scutatorum in altitudinem; locus enim arctus erat.

Et Athenienses impetu facto munitionem oppugnabant, et quum telis ex colle, qui erat acclivis, a multis peterentur (pertingebant enim facilius ex loco superiore), nec eo possent perrumpere, retro se recipiebant, atque quiescebant.

Atque forte etiam tonitrua aliqua simul et imbres tunc exstiterunt, ut eo aestatis tempore, quod ad autumnum jam accedebat, fieri solet; quamobrem Athenienses magis etiam animos despondebant et putabant haec quoque omnia in suum exitium fieri.

Dum autem quiescunt, Gylippus et Syracusani partem quamdam copiarum miserunt, quae eos item a tergo muro intercluderent, qua venerant; illi vero et ipsi quosdam de suis miserunt, et rem impediverunt.

Atque postea Athenienses omnibus copiis propius planitiem reversi pernoctarunt. Postridie vero procedebant, et Syracusani eos undique circumfusi adoriebantur, multosque sauciabant; et quoties Athenienses impressionem in eos facerent, ipsi se subducebant; quoties vero recederent, instabant, praecipue novissimum agmen carpentes, si forte aliqua parte in fugam versa, universum exefcilum perterrefacerent*

Et diu quidem hoc modo Athenienses sustinebant; deinde, quinque sexve stadia progressi in planitie conquiescebant; recesserunt vero etiam Syracusani ab iis in sua castra.