History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

His Nicias exercituro cohortans simul obibat, et sicubi disjunctum nec ordine servato procedentem videret, cogebat et in ordinem redigebat, et Demosthenes nihilominus eadem, aut his similia, apud suos dicebat.

Incedebat vero exercitus agmine quadrato, primo quidem praeeunte Nicia cum suis, et subsequente Demosthene; calones vero et plurimam turbam gravis armaturae mililes in medium receperant.

Postquam autem ad Auapi fluminis transitum pervenerunt, Syracusanorum ac sofcionmi manum illic instructam invenerunt, quibus fngatis, et transitu occupato ultra procedebant; Syracusanorum autem et

325
equites obequitantes illis instabant, et levis armaturae milites , jaculis eos incessentes.

Atque hac quidem die Athenienses, stadia circiter quadraginta progressi, castris ad quemdam collem positis pernoctarunt; postridie vero diluculo iter ingressi sunt, et viginti circiter stadia processerunt, et in quemdam campestrem locum descenderunt, 'bique castra posuerunt, eo consilio ut et aliquid cibariorum sumerent ex domibus illis (is enim Locus habitabatur) et aquam secum illinc ferrent; nam ultra locum illum ad multa stadia, qua transituri «erant, non erat magna aquae copia.

In-tera vero Syracusani praegressi transitum ulteriorem muro cingebant: erat autem collis natura munitus, et ab utraque ejus parte erat torrentis alveus rupibus praeceps; vocabatur autem Acraeum lepas.

Postridie vero Athenienses progrediebantur, et Syracusanorum ac sociorum equites et jaculatores , qui multi erant, utrimque eos prohibebant, et jaculis incessebant et obequitantes infestabant.

Et diu quidem Athenienses pugnabant, tandem vero in eadem castra rursus se receperunt. Atque commeatus jam non parem copiam habebant; nam propter hostium equitatum non poterant amplius illinc recedere.