History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

hi vero ob istum nuntium ea nocte restiterunt, nullam subesse fraudem rali. Et quando ne sic quidem statim discessissent, placuit iis insequentem quoque diem remanere, ut milites pro praesenti facultate convasarent quam commodissime possent, et cetera quidem omnia relinquere , solis vero assumptis rebus, quotquot ad corporis victum ac vestitum essent necessariae, abire.

Syracusani vero et Gylippus cum peditatu quidem prius egressi et vias per suam regionem, qua verisimile erat Athenienses iter facturos, obstruxerunt, et rivorum et fluviorum transitus custodiebant, et in locis ad excipiendum exercitum opportunis, ut eum iis prohiberent, qua videbatur, acie instructa stabant; navibus autem advecti Atheniensium naves a littore abstrahebant; paucas aliquot vero concremarunt, quod vel ipsi Athenienses facere in animo habuerant, ceteras autem trahebant per otium, nullo prohibento, ut quaeque forte aliquo delata erat, religatas in urbem.

323