History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Adversus igitur talem confusionem et infestissimorum bominum fortunam, quae se ipsam tradidit, iratis animis contendentes pugnam conseramus, et existimemus, simul quidem aequissimum esse in adversarios, si qui in

319
ulciscendo nimirum eo, qui se invaserit, jure se suo putent animi iram saturare, simul vero etiam penes nos futurum inimicos propulsare, quod vel etiam proverbio dicitur suavissimum esse.

Inimicos autem illos atque adeo inimicissimos esse, omnes nostis, si quidem in nostram regionem nos in servitutem redacturi venerunt, quam rem si feliciter gessissent, viros quidem acerbissimis cruciatibus, liberos vero et uxores summa turpitudine affecissent, universam vero rempublicam turpissima cognomenti infamia.

Quibus pro rebus neminem rem molliter gerere decet, neque pro lucro ducere, si illi sine nostro periculo abeant. . Hoc enim etiam si vicerint, non minus facient; si vero gestis, ut par est, rebus iis, quas volumus, et isti puniantur, et universae Siciliae libertatem, qua prius etiam fruebatur, firmiorem tradamus, hoc vero praeclarum certamen est. Atque ea pericula sunt rarissima, quae, si offendas, minimum damnum, si rem feliciter geras, maximas utilitates afferant. »