History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Praeclaras quidem esse res au te gestas et de praeclaris rebus mox etiam certamen futurum, Syracusani et socii, et plerique nobis intelligere videmini (nec enim tanto studio res illas gerendas suscepissetis), et si quis non in quantum debet, intellexit, nos declarabimus.

Athenienses enim in hanc regionem profectos primum quidem, ut Siciliam subigerent, deinde vero, si rem feliciter gessissent, ut Peloponnesum etiam ceteramque Graeciam, et imperium jam nunc maximum omnium tam sujierioris quam nostra memoriae Graecorum obtinentes, vos mortalium primi sustinuistis classe, qua iUi cuncta obtinuerunt, et eos ceteris quidem navalibus proeliis jam vicistis, Jioc vero, ut verisimile videtur, nunc vincetis.

Homines enim, postquam eorum vires in ea re, qua praestare putant, fractae fuerint, multo minorem in posterum de se ipsis opinionem concipiunt, quam si nunquam antea quicquam de se tale sensissent, et praeter spem superbiae suae frustrati etiam infra potentia; vires succumbunt; id quod nunc Atheniensibus accidisse credibile est.