History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Contra autem Syracusanis opem tulerant Ca-marinaei, qui erant iis finitimi, et Geloi, qui post hos habitabant; deinde, Agrigentinis quiescentibus, Selinuntii, qui sedes eupra illos habent.

Atque hi quidem incolebant eam Siciliae partem, quae Africam versus spectat; Hi-meraei vero ab ea parte, quae mare Tyrrhenum spectat, in qua etiam soli ex Graecis habitant; hi vero etiam soli illinc auxilio venerant.

Atque tot quidem nominis Graeci gentes, quae in Sicilia sedes habebant, et Dorienses et omnes sui juris, in hoc bello Syracusanos adjuvabant; ex barbaris vero soli Siculi, quotquot non ad Athenienses defecerant ; ex Graecis vero, qui sunt extra Siciliam, Lacedaemonii quidem ducem Spartanum praebentes, reliquos vero ex neodamodibus et Helotibus (neodamodum autem nomine significantur ii, qui jam liberi sunt), Corinthii vero soli simul et classe et peditatu, et Leucadii et Ambraciotae propter cognationem profecti illuc; ex Arcadia vero mercenarii milites a Corinthiis missi, et Sicyonii per necessitatem militantes, et ex illis, qui sunt extra Peloponnesum, Boeoti.

Sed ad istas adventitias copias ipsi Sicilienses multitudinem longe majorem per omnia contulerunt, quippe qui magnas urbes incolerent; etenim et multi gravis armaturae milites, et naves, et equi, et alia maxima multitudo collecta est. Et ad ceteros omnes prope dixerim rursus ipsi Syracusani plus copiarum suppeditaverunt, et propter uibis magnitudinem, et quod in maximo discrimine versabantur,