History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Gylippus vero, cernens hostium classem jam superari , et extra vallum et castra sua deferri, cupiens eos profligare, qui in terram egrederentur, et efficere ut Syracusani naves facilius retraherent, quod ab amicis terra teneretur, ad portus crepidinem cum quadam copiarum parte accurrit.

Atque Hetrusci (hi enim Atheniensibus illic excubabant) quum eos incomposite adventantes animadverterent, in eet eruptionem fecerunt, et impressione in primos facta, eos in fugam conjecerunt, et in paludem nomine Lysimeleam deturbarunt.

Postea vero quum major jam Syracusanorum sociorumque manus advenisset, ipsi quoque Athenien· ses subsidio venerunt, suis navibus timentes, et cum fc proelium commiserunt, viclosque persecuti sunt, et gravis armaturae milites non multos interfecerunt, et navium majorem quidem partem conservarunt et in castra reduxerunt , sed earum duodeviginti Syracusani sociique ceperunt. oronesque viros interfecerunt.

Et in ceteras, quas con-

313
cremare cupiebant, navem onerariam vetustam, quam sarmentis ac taedis onerarant (erat autem ventus in Athenienses secundus) igne iojecto dimiserunt. Atque Athenienses suae classi timentes remedia ad ignem restinguendum idonea excogitarunt, restinctaque flamma, et impedito navis onerariae cursu, ne propius accederet, hoc periculo sunt liberali.