History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Syracusani vero quum hoc et ipsi intellexissent, animis multo magis erecti erant, ne remissius agerent adversus Athenienses, quod vel ipsi jam dejectis animis agnoscerent, se neque classe neque peditatu Syracusanis amplius superiores esse (alioquin enim eos furtivam abitionem non molituros fuisse), et simul quod nollent eos in aliqua alia Siciliae parte considere, ubi oppugnatu difficiliores essent, sed illic primo quoque tempore et in loco sibi commodo eos ad proelium navale committendum adigere.

Naves igitur instruere coeperunt, et aliquot dies, quot iis satis esse videbantur, se exercebant. Postquam vero tempus opportunum aderat, priore quidem die Atheniensium munitiones oppugnabant, quumque quaedam non magna manus et gravis armaturae militum et equitum per quasdam portas eruptionem in eos fecisset, nonnullos gravis armatura: milites interceperunt, et ceteros in fugam versos persecuti sunt; quum autem angustus esset introitus, Athenienses amiserant septuaginta equos, et milites non multos.