History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postea vero Syracusani quidem propter insperatum rei feliciter gestae successum animis rursus confirmati ut ante, Agrigentum, quod seditione laborabat, Sicanum cum quindecim navibus miserunt, ut illam urbem, si posset, in suam potestatem redigeret; Gylippus autem itinere terrestri reliquam Siciliam iterum obibat, ut novas copias adduceret, quod spem conceperat, fore, ut et munitiones Atheniensium vi expugnaret, quandoquidem apud Epipolas res ita contigisset.