History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

deinde Demostheni prius illam munitionem machinis temptare placuit, quae secundum suam erat Sed quum machinae ab eo admotae, crematae essent ab adversariis , qui ex muris se defendebant, et quum ceterae quoque ejus copiae, quae munitionem multifariam oppugnabant, repellerentur, tempus non amplius terendum esse censebat, sed quum rem Niciae ceterisque collegis persuasisset, Epipolas, ut cogitabat, aggrediebatur.

Atque interdiu quidem nullo modo fieri posse videbatur, ut clam accede-

308
rent et adsccndercnt, sed quum edixisset quinque dieiinn cibaria secum ferre et sedium structores omnesque fabros assumpsisset, et ceterum missilium apparatum, quaecumque ad munitiones exstruendas, si loco poterentur, necessaria erant, ipse quidem a primo somno, et Eurymedon et Menander, omnibus copiis assumptis, ad Epipolas contendit, Nicias vero in munitionibus remanebat.

Et postquam prope eas advenerunt per Euryelum, qua etiam prior exercitus primum adscenderat, et latent Syracusanorum costodes et aggressi Syracusanorum munitionem, quae illic erat, capiunt, et nonnullos de custodibus interficiunt,

Sed eorum plerique, qui confestim diffugerant ad castra, quae in ipsis Epipolis erant terna, una Syracusanorum, altera ceterorum Siciliensium, et tertia sociorum, hostium adventum nun iarunt, et sexcentis illis Syracusanis, qui etiam primi in hac Epipolarum parte excubabant, rem significabant.

Hi vero confestim occurrerunt, et Demosthenes Atlie-niensesque 'quum in eos incidissent, quamvis strenue resistentes fugarunt. Atque ipsi quideiu confestim ulterios ire pergebant, ne in praesenti illo animorum ardore perficiendi res, quarum causa venerant, lenti essent; alii vero proximam munitionem Syracusanorum a custodibus desertam capiebant pinnasque detrahebant

Syracusani vero et socii et Gylippus, ejusque milites opem ex propugnaculis ferebant, et quum iis praeter opinionem hic audax cooatos noctu accidisset, invaserunt Athenienses timore perculsi, et ab iis repulsi, primo pedem retulerunt

Dum autem Athenienses jam ordine minus servato progrediuntur quasi victores, et omnes hostium munitiones nondum oppugnatas perrumpere quam celerrime volunt, ne se de impressione remittentibus, illi rursus conglobarentur, primi Boeoti iis restiterunt, aggressique eos fuderunt et in fugam conjecerunt.