History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

interea vero Demosthenes et Eurymedon cum auxilio, quod Athenis adducebant, adveniunt, navibus ferme tribus et septuaginta, una cum peregrinis, et fere cum quinque millibus gravis armaturae militum, tam ex suis popularibus, quam cx sociis, praeterea cum jaculatoribus barbaris et Graecis non paucis, et funditoribus et sagittariis, et reliquo apparatu, quanto opus erat.

Atque Syracusanis quidem et sociis non exiguus pavor tunc incessit, si nullus periculi devitandi finis sibi futuros esset, quum viderent, quamvis Decelea esset munita, ideo tamen nihilo minus exercitum parem atque similem priori contra se venisse, et Atheniensium vires undique magnas apparere; priori vero Atheniensium exercitui, ut post mala, quoddam animi robur accesserat.

Demosthenes autem quum vidisset, quo in statu res essent, et existimasset, nullo modo licere tempus terere, nec committendum, quod Nicias commiserat (Nicias enim quum initio formidabilis illuc appulisset, quia Syracusas non protinus adoriebatur, sed Catanae hibernabat, in contemptionem venit, eumque Gylippus cum copiis ex Peloponneso antevertit, quas ne arcessissentquidem Syracusani, si ille confestim invasisset; nam quum ipsi se satis virium habere putarent, uno eodemque tempore se inferiores esse cognovissent, et circumvallati essent; quare ne si arcessissent quidem, ipsos amplius aeque juvare potuisset), haec igitur quum consideraret Demosthenes, et sciret, se quoque in praesentia primo potissimum die maxime formidabilem hostibus esse, praesenti suarum copiarum terrore quam celerrime ab uti volebat.

Et quum animadverteret, Syracusanorum murum secundum suas munitiones exstructum, quo se ab Atheniensibus circumvallari prohibuerant, simplicem esse, et si quis occupasset et Epipolarum aditum, et castra, quae in iis erant, illum facile captum iri, (nullum enim fore qui suorum impetum auderet sustinere), rem aggredi, periculumque facere properabat,

brevissimamque hanc esse putabat debellandi rationem; aut enim re feliciter gesta Syracusis se potiturum aut copias abducturam et non attriturum frustra Athenienses tam eos, qui una militarent, quam universam civitatem.

Primum igitur egressi Athenienses Syracusanorum agrum, qui circum Anapum erat, vastarunt, et pedestribus navalibusque copiis, ut ante, superiores erant (adversus neutras enim Syracusani prodibant, nisi cum equilibus et jaculatoribus ex Olympieo);