History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tandem autem Syracusani totis viribus hoc modo pugnantes vicerunt, et Atlienienses in fugam versi, inter onerarias naves in suam stationem perfugiebant.

Syracusanorum vero naves usque ad illas onerarias naves quidem insequebantur; deinde antennae, quae ex onerariis navibus super introitus suspensae delphines portabaBt, eos progredi prohibebant.

Duae vero Syracusanorum naves, victoria feroces, ad illas propius accesserunt, atque profligatae sunt; et earum altera una cum ipsis viris capto est.

At Syracusani septem navibus Atheniensium depressis, multisque laceratis, virisque partim captis partim occisis, abierunt, et utriusque pugnae navalis tropas erexerunt, certamque jam spem animo conceperant, sedasse longe superiores fore; existimabant antem, ipsum etiam peditatum a se subactum iri.

307

Atque hi quidem, ut hostem utnnque rursus aggressuri, sese praeparabant;