History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque hi quidem hujus verbis adducti nuntium miserunt , et mercatus apparatus est, et Syracusani repente in puppim remigantes urbem versus navigando se receperunt, et statim exscensu (actoin loco prandium sumebant;

Athenienses vero existimantes, eos ut a se victos ad urbem in puppim remigasse, per otium in litus egressi, quum ad alia, tum ad prandium expediendum se contulerunt , quod nullum uavale praelium amplius eo die se commissuros putarent.

At repente Syracusani navibus instructis rursus invehebantur; illi vero magno cum tumultu, et plerique jejuni, nullo ordine naves conscendebant, et aegre tandem obviam occurrebant.

Et aliquamdiu quidem sibi caventes a se mutuo abstinebant; postea vero non placebat Atheniensibus, se a se ipsis, dum cunctarentur, per lassitudinem confici, sed quam celerrime hostes aggredi; quamobrem dato signo ingruentes pugnare coeperunt.

Syracusani vero quum eos excepissent, et adversis navium proris utentes, quemadmodum statuerant, rostris ad id paratis lacerabant Atheniensium naves per magnam prorarum partem, ubi nullum est remigium, et qui ex tabulatis eoruni jacula conjiciebant, vehementer Atheniensibus nocebant; sed longe magis etiam illi ex Syracusanis, qui exiguis navigiis circuo. vehentes et seriem remorum hostilium navium subibant, et ad earum latera praetervehebantur, et illinc in nautas missilia jaciebant.