History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem ad multum illius diei spatium et invadendo et recedendo mutuo se temptassent et neutri aliquod memorabile detrimentum alteris inferre possent, nisi quod Syracusani unam aut alteram Atheniensium navem depresserunt, prcelio dirempto discesserunt; et peditatus simul a munitionibus abscessit.

Postridie vero Syracusani quidem quiescebant, nullo modo declarantes, quidnam essent acturi; Nicias vero cernens , aequales fuisse in navali proelio vires et existimans, eos rursus impetum facturos, et trierarchos cogebat, ut naves reficerent, si qua damnum aliquod accepisset, et onerarias produxit ante suum vallum, quod ante naves suas, ut portus clausi loco esset, in mari defixum erat.

Distantes vero onerarias binum circiter jugerum spatio alteram ab altera collocavit, ut si qua navis premeretur, tutum esset refugium, et rursus per otium exeundi facultas. Athenienses autem in his apparandis rebus totum diem ad noctem usque perstiterunt.