History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Syracusani vero interea quum eos coolra se venire audirent , belli fortunam classe rursus experiri volebant, et reliquo peditatus apparatu, quem ad boc ipsum ante eorum adventum, praecipere occasionem cupientes, cogebant

Instruxerant autem classem quum aliis rebus ita, ut ex superiore navali proelio se fore meliore conditione oollifebsBt, tum etiam navium proras in exiguam spatium coactas firmiores reddiderunt, et epotidas crassas proris imposoe-runt, iisqoe tigna obliqua, quibus ese sustinerentur, junxerant ad navium parietes pertingentia, spatio fere senum cubito-ram et intus et extra, quo modo et Corinthii advertas naves, qu» ad Naupactum erant, per proras pugnaverant

Existimarunt enim Syracusani, adversus Atheniensium naves, qu» contra non eodem modo erant aedificat», sed circa proram graciles erant, quod illi non tam advertis proris, quam navibus circumactis incurrere consuevissent, se non deteriore conditione futuros, et navale praelium, quod in magno portu a multis navibus in non magno spatio committendum erat, e re sua factum iri; se enim advenis proris incurrentes diffracturos illorum proras, si solidis crassisque rostris vacuas et infirmas quaterent;

Atheniensibus vero in angusto loci spatio nullam fore fecullatem aut naves circumagendi, aut eas per mediam snam classem educendi, qua artificii parte potissimum illi confiderent;« ipsos enim pro viribus hoc quidem praestituros, ut mrilam ipsis per mediam suam classem transeundi facultatem darent ; illud vero ab ipsis loci angustiis impeditum iri, ne naves circumagerent.

Quae autem prius gubernatorum inscitia esse videbatur, quod adversis proris confligerent, et

305
maxime se ipsos usuros; hac enim ratione se optima cnndr tione futuros; Atheniensibus enim, si a se propellerentur, non fore facultatem retrocedendi alio, nisi ad terram, idque ab exiguo spado et in exiguum spacium, juxta ipsa sua castra. Cetero vero portu se ipsos potituros,

et illos. sicubi premerentur, confertos in exiguum spacium et omnes in unum, collisos inter se perturbatum iri, id quod etiam in omnibus navalibus proeliis plurimum Atheniensibus nocebat, quod iis non in omnem portum, ut Syracusanis, retrocedere liceret. In apertum vero mare navibus circumactis evadendi facultatem illos non habituros, quod penes se futurum esset, a pelago et invadere et retrocedere, praecipue vero, quod et Plemyrium illis infestum esset futurum, et quod portus ostium non amplum esset.