History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Peloponnesii vero, qui in quinque et viginti navibus erant, qui onerariarum naviam in Siciliam tendentium causa habebant stationes oppositas navibus, quae erant Naupacti, sub idem tempus sese ad navale proelium praeparaverant, aliisque navibus praeter eas, quas jam paratas habebant, instructis, adeo ut Atticis non multo pauciores haberent,ad Erineum, Achaiae oppidum, in agro Rhypico situm, appulsi stationem occupant.

Quoniam autem locus ille, in quo stationem habebant, in lunae speciem curvatus erat, peditatus quidem auxilio profectus tum Corinthiorum, tum sociorum, qui ex illis locis convenerant» utrinque in eminentibus promontoriis dispositus erat, naves vero medium spatium obstructum tenebant; praefectus autem erat classis Polyanthes Corinthius.

Athenienses vero cum tribus et triginta navibus, (praeerat autem Diphilus) Naupacto solventes adversus eos contenderunt.

Et Corinthii principio quidem quiescebant, deinde signo iis dato quum tempus idoneum adesse videbatur, impetu Atheniensibus occurrerunt et proelium committebant. Et diu alteri alteros sustinebant.

Et Corinthiorum quidem tres naves profligantur, Atheniensium vero nulla quidem prorsus est depressa , sed septem fere ad uavigandum inutiles factae sunt, quod Corinthiarum navium adversis proris petitae, et in ipsis frontibus, ubi nullum est remigium, perruptae erant a Corinthiorum navibus, quae ad hoc ipsum crassiores epotidas habebant.

Quum autem proelium commisissent, ancipiti quidem Marte, et ita, ut utrique victoriam sibi vindicarent, Athenienses tamen naufragiis polerentur, quod et ventus in altum ea propulisset, et quod Corinthii impetum non amplius renovarent, alteri ab alteris dirempti sunt, et neutri alteros persecuti, nec ulli ex alterutris capti; nam Corinthii et Peloponnesii facile evadebant, quia proelium prope terram committebant; Atheniensium vero nulla navis est de-

304
pressa.

Quum autem Athenienses se Naupactum recepissent, Corinthii statim tropseom ot victores erexerunt, quod plures bostifium navium ad navigationem jitflo» «d-didisaent, et rati se propter hoc ipsum vicisse, prepter qnod neutri victores essent; nam et Corinthii se victores credUe-runt, nisi longe victi essent, et Athenienses existimabant ac victos esse, nisi longe viciseenL

Quum autem Peloponnesii discessissent, et peditatus dilapsus esset, Atho menses et ipsi tanquam victores tropaeum in Achaia statuerunt, quod aberat ab Erineo, ubi Corinthii suae daasb stationem habebant, viginti ferine stadiis. Atque pugna quidem navalis hunc exitum habebat.