History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

et hinc profecti ad Chaeradas Iapygiae insulas appellunt, et aliquos Iapygum jaculatores Messapiae gentis centum et quinquaginta in naves imponnnt, et renovata vetusta quadam amicitia cum Arta, qui illis in locis tum imperitans jaculatores etiam iis praebuerat, perveniunt ad Metapontium, Italiae urbem.

Et quum Metapontinos induxissent, ut ex societatis jure trecentos jaculatores secum mitterent et duas triremes, his acceptis, in agrum Thurium praetervecti sunt. Et ibi deprehendunt Atheniensium adversarios per seditionem nuper ejectos;

et cupientes omnibus copiis in unum ibi contractis, si quis relictus esset, lustrare, et Thuriis persuadere, ut quam alacerrime ad eamdem militiam secum proficiscerentur, et quando eo fortunae venissent, eosdem atque Athenienses pro hostibus et pro amicis haberent, in agro Thurio subsidebant,atque haec agebant.

Peloponnesii vero, qui in quinque et viginti navibus erant, qui onerariarum naviam in Siciliam tendentium causa habebant stationes oppositas navibus, quae erant Naupacti, sub idem tempus sese ad navale proelium praeparaverant, aliisque navibus praeter eas, quas jam paratas habebant, instructis, adeo ut Atticis non multo pauciores haberent,ad Erineum, Achaiae oppidum, in agro Rhypico situm, appulsi stationem occupant.

Quoniam autem locus ille, in quo stationem habebant, in lunae speciem curvatus erat, peditatus quidem auxilio profectus tum Corinthiorum, tum sociorum, qui ex illis locis convenerant» utrinque in eminentibus promontoriis dispositus erat, naves vero medium spatium obstructum tenebant; praefectus autem erat classis Polyanthes Corinthius.