History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et tunc quum alia perturbatio non exigua exstitit et omne caedis genus, tum etiam irruentes in puerorum ludum, qui maximus illic erat, et pueri in eum modo erant ingressi, omnes conciderunt ; atque ista clades universae civitati omni alia gravior et magis quam ulla alia praeter opinionem accidit et atrox.

Thebani vero quum rem cognovissent, ad opem urbi ferendam accurrebant, et nacti Thraces jam progressos non longe, et praedam iis eripuerunt, et perterrefactos persecuti sunt ad Epripum usque et mare, ubi stabant eorum naves, quae eos vexerant.

Et caedunt ex iis plurimos, dum naves conscendunt, quum neque natandi periti essent et ii, qui in navibus erant, quum vidissent ea, quae in terra gerebantur, naves extra Euripi pontem in altum eduxissent; nam in reliquo quidem receptu Thraces non incomposile adversus Thebanorum equitatum, qui primus eoe invaserat , et procurrentes et conglobati ordinem patrio more servantes, sese defendebant, et ibi pand eorum perierunt. Quaedam vero pars, quae in urbe, φιπο praedatur, deprehensa erat, interiit/ ln summa vero ex mille et trecentis Thracibus omnino ducenti et quinquaginta ceciderunt.

Interfecerunt vero etiam ex Thebanis et ceteris, qui ad opem ferendam convenerant, viginti circiter tam equites quam gravis simul armature milites, una cum Scirplionda Thebano, uno ex Bmotarchis; Mycalessiorum vero pars aliqua plane absumpta est.

Atque hic quidem fuit exitus cladis, quam Mycalessus accepit, que pro civitatis magnitudine non minus est deploranda, quam ulla alia, que rn hoc bello acciderit.