History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hic autem eos et ad Tanagram exposuit et praedae nonnihil raptim egit, et ex Chalcide Euboeae sub vesperam trajecit Euripum, et eos in Boeotiam expositos adversus Mycalessum ducebat.

Et illam quidem noctem ad Mercurii fimum clam subsidcns transegit i distat id autem a Mycalesso sexdecim circiter stadia), prima autem luce* urbem non amplam invadebat, et eam capit, quum et nudatos custodum praesidio homines invasisset, et non exspectantes, ullos unquam tanto itinere a mari in loca mediterranea facto sibi bellum illaturos, quum etiam murus infirmus esset, et partim quoque collapsus, partim vero humiliter aedificatus, et simul etiam portae propter securitatem essent apertae.

Thraces igitur in hanc orbem irruentes, et privatas et sacras aedes diripiebant, et homines interficiebant, nec senili nec juvenili aetati parcentes, sed omnes deinceps, ut in quemque incidebant, et pueros et feminas interficientes, et praeterea etiam jumenta, et quascumque alias animantes vidissent; nam Thracum gens, plane ut qui maxime ex genere barbarico, quum fiduciam animo concepit, caedis est avidissima.

Et tunc quum alia perturbatio non exigua exstitit et omne caedis genus, tum etiam irruentes in puerorum ludum, qui maximus illic erat, et pueri in eum modo erant ingressi, omnes conciderunt ; atque ista clades universae civitati omni alia gravior et magis quam ulla alia praeter opinionem accidit et atrox.

Thebani vero quum rem cognovissent, ad opem urbi ferendam accurrebant, et nacti Thraces jam progressos non longe, et praedam iis eripuerunt, et perterrefactos persecuti sunt ad Epripum usque et mare, ubi stabant eorum naves, quae eos vexerant.