History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et commeatus ex Euboea subvectio quum prius ex Oropo itinere terrestri per Deceleam brevior esset, dica Sunium itinere maritimo magnis sumptibus fiebat, et necesse erat omnibus pariter rebus advecticiis civitas uteretur, et quae prius urbs erat, tunc in castellum commutata est.

Athenienses enim, quod ioterdiu quidem excnbias ad murorum pinnas per vices agerent, noctu vero et universi, praeter equites, partim quidem in statione, ubi arma in promptu habebant, partim vero supra muros aestate pariter et hieme excubias agerent, laboribus conficiebantur.

Sed illud potissimum eos premebat, quod duo bella simul sustinebant, atque pervicaciam induebant talem, quam haud fadle, antequam aeddit, quisquam si audiret, credidiseet. Nam eos a Peloponnesiis munitione circumsessos tamen ’ ne sic quidem ex Sidlia decedere, sed illic eodem modo vicissim obsidere Syracusas, orbem ipsam per se Athenis non minorem, adeoque Graecorum opinionem fefellisse, quam liujus belli initio de ipsorum potentia et audacia conceperant, quando alii quidem annum, alii biennium, alii tribus certe annis nullo modo dialius eos bellum toleraturos potabant, si Peloponnesii irruptionem in ipsorum agrum fecissent, nt anno dedmo septimo post primam irruptionem in Siciliam proficiscerentur, bello jam prorsos attriti, et alteram bellum praeterea susciperent non levius priore, qood a Peloponnesiis instabat fid vero nemo credidisset.)

Propter quae tunc etiam et detrimentis multis, quae a Decelea accipiebant, et rdiqnis sumptibus, qui magni iis accidebant, ad maximam pecuniae inopiam redacti sunt Et per id tempus tributi loco vicesimam mercium, quae mari vehebantur,, populis imperio suo subjectis imperarunt, sperantes, m majorem pecuniae vim liac ratione confecturos. Nam impensae quidem, non quales ante, sed longe majores fiebant, quo etiam majus bellum eiistebat; reditus vero peribant.