History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Demosthenes vero, postquam exercitum collegit, cum quo in Siciliam ad opem suis ferendam erat trajecturus, AEgina digressus in Peloponnesum navigavit, et cum Charide et triginta Atheniensium navibus se conjunxit, et Argivorum militibus in naves assumptis, agrum Laconicum petebant;

ac primum quidem Epidauri Limerm agrum in quadam parte vastarunt, deinde appulsi ad agri Laconici oram, quae est e regione Cytherorum, ubi est Apollinis templum, nonnulla illius agri loca vastarunt, et quemdam locum isthmo similem muniverunt, ut et Lacedaemoniorum servitia illuc transfugerent, et inde latrones, ut ex Pylo, praedatum irent.

Atque Demosthenes quidem statim postquam eum locum conjuncta opera cepit, in Corcyram trajiciebat, ut assumptis illius quoque regionis sociis in Sid-liam quam celerrime navigaret; Cbariclee vero remansit, donec locum munivisset, et praesidio illic relicto postea et ipse cum triginta navibus se domum redpiebat, et Argii i simul.