History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et ad Locros postea iverunt, et quum illic in statione essent, una oneraria navis ex Peloponneso, The* epiensium gravis armaturae milites vehens, illuc appulit;

quibus Syracusani in suas naves receptis, domum redi* bant. Sed Athenienses, quum eos cum viginti navibus ad Megara observassent, unam quidem illorum navem cum ipsis viris interceperunt, ceteras vero capere non potuerunt, sed Syracusas elapsae sunt.

Accidit autem etiam de vallis in portu leve certamen, quos Syracusani ante vetera navalia in mari defixerant, ul ipsorum naves intra bos stationem haberent, ulque Athe nienses, si contra navigarent, nocere non possent, quum in ipsos impressionem facerent.

Athenienses enim, quum ad hos vallos admovissent ingentem navem, quae decem millia urnarum ferre poterat, et ligneas turres habebat, et

299
pluteis munita erat, naviculis conscensis circumagebant liinc | vallos sucula religatos et evellebant, et urinantes eos serra I secabant. Syracusani vero ex navalibus illos missilibus petebant , illi vero vicissim ex oneraria navi tela jaciebant, et ad extremum Athenienses magnam vallorum partem evulserunt.

Sed omnium vallorum illi, qui occulti erant, maximum negotium facessebant; nam nonnullos supra aquam non eminentes defixerant, ut periculosum esset accedere, nequis, re non praevisa, navem ut in scopulum impingeret. Sed hos quoque vallos urinatores mercede conducti aquam subeuntes, serra secabant. Syracusani tamen alios vallos rursus defixerunt.