History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque Syracusani in navali quidem proelio ita reni gesserant, munitiones autem in Plemyrio sitas obtinebant, et tria de iis tropaea statuerunt. Atque alteram quidem c duabus munitionibus posterius, captis diruerunt, duas veru refecerunt, et imposito praesidio tuebantur.

Homines autem in hac istarum munitionum expugnatione mulli perierunt vivique capti sunt, praeterea et res universae, quae multae erant, captae sunt; quum enim Athenienses his munitionibus ut aerario uterentur, multae quidem negotiatorum res et frumentum inerat, multae etiam trierarcharum, siquidem et quadraginta triremium vela, et cetera instrumenta illic deprehensa sunt, et tres triremes subducta1.

Maxime autem et vel praecipue haec Plemyrii expugnatio Atheniensium copias afflixit; jam enim nec commeatus in castra tuto amplius importari poterant (nam Syracusani, qui cum suis navibus illic stationem habebant, prohibebant, jamqne importabantur tantum praelio commisso), et celeris etiam in rebus illa clades terrorem animique demissionem exercitui attulit.