History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero quum Athenienses, qui erant in Plemyrio, ad mare descendissent, et animos ad pugnam navalem intentos haberent, Gylippus prima luce illorum monitiones repente invasit, ac primum quidem maximam cepit, deinde vero et duas minores; custodes enim, cum maximam fedle captam animadvertissent, resistere non sunt ausi.

Atque ex prima quidem munitione, quae capta erat, homines, quotquot et in navigia et in quamdam onerariam navem confligerent, aegre in sua castra se recipiebant; quum enim Syracusani cum suis navibus, quas in magno portu habebant, navali praelio superiores essent, nns illorum velox triremis eos insequebatur; postquam autem reliquae duas munitiones capiebantur, interea et Syracusani jam proelio navali vincebantur, et qui ex munitionibus fugiebant, feci-lius praetervecti sunt.

Nam Syracusanorum naves, quae

298
ante portus ostium pugnabant, quum Atheniensium naves per vim loco pepulissent, nullo ordine intro navigabant, et per confusionem inter se collisae victoriam Atheniensibns praebuerunt; nam et has in fugam verterunt, et illas, a quibus initio in ipso portu superabantur.

Atque undecim quidem Syracusanorum naves depresserunt, et majorem hominum partem interfecerunt, exceptis illis, qui erant in tribus navibus, quos vivos ceperunt; ipsorum vero tres naves profligatae sunt. Quum autem Syracusanorum naufragia subduxissent, et tropaeum erexissent in parva insula ante Plemyrium sita, in soa castra redierunt.