History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Apparabant vero etiam expeditionem in Atticam Lacedaemonii, ut et ante placuerat iis, et Syracusanorum atque Corinthiorum instinctu, postquam audierunt, auxilium ab Atheniensibus in Siciliam mitti, ut irruptione facta impediretur. Et Alcibiades instabat, docens Deceleam muniendam esse nec bellum remittendum.

Praecipue vero quoddam animi robur Lacedaemoniis ex eo accesserat, quod existimabant, Athenienses, dum duplex bellum gererent, contra se et Sicilienses, a se facilius debellatum iri, et quod eos foedera priores fregisse ducebant; nam in superiore bello suum potius peccatum fuisse, quod Thebani foederum tempore Plataeam invasissent, et, quum in prioribus pactionibus cautum esset, ne arma inferrentur, si judicium subire vellent, ipsi ad judicium ab Atheniensibus provocati venire noluissent. Et propterea se merito adversa fortuna usos existimabant et quum illam cladem, quam ad Pylum acceperant, tum etiam, si qua alia iis contigerat, animo volutantes religioni vertebant.

At postquam Athenienses cum triginta navibus Argis profecti agri Epidaurii partem et Prasiarum et alia loca vastarunt, et simul etiam Pylo prodeuntes latrocinia exercebant, et quotiens orta esset controversia de aliqua conditionum, quae in foederibus erant dubiae, ad judicium a Lacedaemoniis provocati rem eis permittere nolebant, tunc vero Lacedaemonii, existimantes, peccatum illud, quod ipsi quoque prius commisissent , idem in Athenienses recidisse, ad bellum animis erant propensi.

Atque nuntiis ad socios hac hieme circummissis ferrum imperabdnt, et cetera instrumenta ad murorum exstructionem praeparabant, et simul etiam et ipsi parabant et ceteros Peloponnesios adigebant, ut illis, qui erant in Sicilia, auxilium in onerariis navibus mitterent. Atque haec hiems finiebatur, et hujus belli, quod Thucydides conscripsit, duodevigesimus annus finiebatur.