History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Atque nunc hoc quidem persuasum habeatis milites vestros et duces se ita gessisse in iis rebus, quarum causa primum huc venimus, ut reprehendi nequeant; sed quia nunc et universa Sicilia conspirat, et alios exercitu* ex Peloponneso ab iis exspectatur, decernite jam, hoc vobis persuadentes, eos qui hic adsnnl, ne praesentibus quidem rebus pares esse, sed aut hos necesse esse revocare, aut alium et pedestrem et navalem exercitum non minorem praeterea mittendum, et pecuniam non paucam, mihi vero successorem aliquem, quia ex renibus laborans permanere nequeo.

Meo autem jure postulo, ut veniam a vobis impetrem; etenim quum recte valebam, obeundis imperatoris muneribus saepe de vobis bene sum meritus. Quicquid autem facturi estis, id ineunte statim vere, ner ulla procrastinatione utentes faciatis, quia liostes res quidem Siculas brevi comparabunt, quae vero ex Peloponneso, tardius quidem, sed tamen, nisi animum advertatis, partim ut et ante, vos latebunt, partim pravertenL