History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Gylippus autem et Pythen, postquam naves refecerunt, Tarento ad Locros Epizephyrios navigarunt; et quum jam certius comperirent, Syracusas nondum undique circumvallatas esse, sed adhuc licere cum exercitu venientibus per Epipolas introire, consultabant, utrum a dextro Siciliae latere navigantes introitum periclitarentur, an vero sinistrum latus sequentes Himeram primum peterent, et ipsis Himeraeis aliisque copiis assumptis, si quos inducere possent , itinere terrestri proficiscerentur.

Et placuit iis Himeram proficisci, praesertim quod quatuor Atticae naves nondum Rhegium appulerant, quas Nicias tamen miserat* quum eos apud Locros esse intellexisset. Sed illi custodiam prae vertentes per fretum trajiciunt, et quum Rhegium ac Messanam appulissent, Himeram perveniunt.

Quum autem illic essent, Himeraeis persuaserunt, ut una secum bellum gererent et non ipsi solum se sequerentur, sed etiam suorum navium nautis arma, quibus deerant, praeberent (naves enim Himerae subduxerant), et Selinuntios missis nuntiis ad certum quemdam locum cum omnibus copiis I obviam venire jubebant.