History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postridie autem hujus noctis Athenienses exercitum lustrabant, et clam illis jam cum universis copiis e Catana profecti ad locum nomine Leontem, ab Epipolis sex septemve stadiis distantem, appulerunt, et pieditatum in terram exposuerunt et cum classe Thapsum subierunt; est autem peninsula, quae angusto terrae limite in mare prominet, neque mari neque terra multum a Syracusis distans.

Et nauticus quidem Atheniensium exercitus in Tliapso, angusto ejus terrae limite circumvallato, quiescebat, peditatus vero cursu confeslim ad Epipolas contendebat et per Euryelum ocius adscendil, priusquam Syracusani epralo, ubi recensio fiebat, re cognita adessent.

Accurrebant autem ad opem Epipolis ferendam quum ceteri, quanla maxima quisque celeritate poterat, tum etiam illi sexcenti, quibus Diomilus pr.eerat; interjacebat autem inter pratum et locum, ubi cum liosle manus consererent, spatium non minus quinque ac viginti stadiorum.

Hoc igitur modo perturbatis fere ordinibus Syracusani impressione in eos facta ad Epipolas praelio victi sunt et in urbem redierunt ; et quum Diomilus, tum etiam ex ceteris circiter trecenti ceciderunt.

Atque post haec Athenienses quum et tropaeum erexissent et fide publica interposita Syracusanis mortuos reddidissent, postridie ad ipsaui urbem descenderunt,

285
sed quum Syracusani adversus eos non prodissent, regressi ! castellum ad Labdalum in summa Epipolarum crepidine Megara versus spectans excitarunt, ut ipsis locus esset, in quo instrumenta et pecunias reponerent, quotiescumque vel ad pugnandum Tei ad munitionem exstruendam prodirent.