History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Alcibiades quidem haec dixit; Lacedaemonii vero quum et ipsi jam antea bellum Athenis inferre cogitarent, sed adhuc cunctarentur et occasionem observarent, tunc multo magis confirmati sunt, postquam ille haec singula docuit, quod existimarent, se audisse ab eo, qui planissime nosset;

quamobrem animum jam advertebant ad muniendam Deceleam, et in praesenti etiam ad Siculos, ut iis aliquod auxilium mitterent. Et Gylippum, Cleandridae filium, Syracusanis ducem assignatum jubebant cum illis et Corinthiis consultare operamque dare, ut pro praesenti rerum facultate certissime et celerrime aliquod auxilium Siculis mitteretur.

Ille vero Corinthiis imperabat, ut duas quidem naves jam tum Asinen ad se mitterent, reliquas vero praepararent, quascumque mittere destinarent, utque, quum tempus adesset, ad navigandum essent paratae. His autem constitutis discedebant Lacedaemone.

Atheniensium etiam triremis, quam duces ad pecunias et equites adducendos miserant, Athenas ex Sicilia pervenit. Athenienses vero, quum postulata audissent, et commeatum et equitatum exercitui mittere decreverunt. Atque haec hiems finiebatur, et hujus belli, quod Thucydides conscripsit, decimus septimus annus finiebatur.