History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

n Quarum rerum ut aliquid mature et impigre fiat, in vobis est situm, Lacedaemonii, quando fieri quidem ha* posse (existimo autem fore, ut opinione minime fallar) prorsus confido.

Et a vobis peto, ut ne cui vestrum deterior esse videar, si adversus patriam meam cum infestissimis ejus hostibus ego, qui quondam patriseamans habiti» sum, jam acerrime tendam, neve oratio mea veniat in suspicionem nomine cupiditatis, quae exsulum propria siL

Exsul enim sum improbitatis illorum, qui me expulerunt, sed non vestrae, si milii credideritis, utilitatis; neque vero vos, qui nobis hostibus aliquando nocuistis, magis pr» hostibus estis habendi, quam qui amicos coegerunt bosles fieri.

Et amorem in patriam nou quum injuriam accipio, habeo, sed quum in republica tuto vixi. Neque existimo, me bellum inferre ei, quae adhuc patria, mihi sit, imo vero potius eam, quae mihi nulla est, recuperare. Atque is vere est patriae amans, non qui suam, quam injuste amisit, non invadit, sed qui eam quavis ratione propter illius deside rium recuperare conatur.

Quamobrem, Lacedaemonii, jure meo a vobis peto, ut opeia mea et in periculis et in

283
omnibus laboribus intrepide utamini, reputantes id, quod ab omnibus passim jactatur, si hostis vobis vehementer nocebam, me etiam amicum multum vobis prodesse posse, idque eo magis, quo magis res quidem Atheniensium cognitas habeo, vestras vero conjecturis assequebar; atque ut vos ipsi nunc, credentes de maximi momenti rebus consultari, ne tergiversemini expeditionem in Siciliam atque in Atticam suscipere, ut exigua manu auxilio profecti res magnas, quae illic sunt, conservetis, et Atheniensium potentiam et praesentem et futuram evertatis, et in posterum ipsi tuto agatis, et universae Graeciae non invitae, sed voluntariae et per benevolentiam imperium obtineatis. »