History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Necesse est, me de mea criminatione apud vos primum verba Iacere, ne propter suspiciones de me conceptas publicam causam alieniore animo audiatis.

281

Quamvis enim mei majores publicum vestrae civitatis hospitium ob querelam aliquam vobis renuntiassent, ego ipse id rursus instauraus oflicia vobis praestabam quum alia, lum vero In clade, quam ad Pylum accepistis. Et quum in hoc ego studio perseverarem, vos de compositione cum Atheniensibus agentes iuimicis quidem meis, re per ipsos temptata , potentiam, mihi vero ignominiam conciliastis.

Et ob ea jure a me, quum et ad Mantineorum et Argivorum j partes transirem, et in celeris rebus vobis adversarer, laedebamini ; et nunc, etiam si quis tunc, dum damnum accipiebatis, immerito mihi irascebatur, rem cum veritate examinans sententiam mutet : aut si quis, quod factionem popularem potius sectarer, ideo me deteriorem esse putabat, ne sic quidem se recte mihi infensum esse ducat.

Tyrannis enim semper infesti sumus; quicquid autem tyrannis adversatur, populus nominatur; et ex eo nobis popularium partium principatus permansit. Simul quod civitas imperio populari plerumque regitur, necesse erat res praesentes sequi.

Sed tamen in administranda republica conati sumus nos moderatius gerere, quam pro intemperantia , quae apud nos invaluerat. Alii vero erant et majorum memoria et nunc, qui plebem ad deteriora concitabant, qui quidem me quoque ejecerunt.

Nos vero universa; reipublicae praefuimus, aequum esse censentes, in qua forma civitas maxima atque Uberrima fuisset, et quam quis accepisset, hanc etiam conservare, quandoquidem popularem quidem statum satis noramus qualis esset, quum onmcs, qui aliquid existimare possunt, tum ego etiam magis, quo eum magis objurgare possim. Sed de vecordia, de qua inter omnes constat, nihil novi dici possit; eam immutare autem non videbatur nobis esse tutum, dum vos hostes nobis instaretis.