History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Cui autem haec non ita videntur, eum ipsa res arguit. Prius enim nos aveessistis nullum alium metum nobis inculientes, nisi quod, si per nostram negligeotiam vos in Syracusanorum potestatem venire emeremus, dos quoque pericula subituri essemus.

Et nunc noo est aequum vos eidem rationi fidem habere nolle, qua nobis persuadere volebatis, neque in suspicionem venire, quod cum majoribus copiis adversus istorum potentiam huc veoe-rimus, imo potius istis nullam habere fidem.

Nos enim neque consistere hic possumus, nisi vobiscum, et si etiam perfidia inducti vos subigeremus, retinere tamen non posse-mus propter navigationis longitudinem et difficultatem cn-! stodiendi urbes magnas et quarum potentia est terrestris; isti vero non castris, sed in urbe majore his nostris copiis adducticiis accolunt vobis, et assidue insidiantur, et utinquemqoe occasionem nacli erunt, eam non omittent