History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quamobrem, si omnes quidem in unum coeamus, non decet animos dejicere, sed ad belli societatem accedere alacrius, praesertim quum auxilium nobis cx Pc* | lopouneso sit venturum, qui sunt istis in re bellica longe priestantiores; neque existimandum est, illam religionem | nobis quidem aequam, vobis vero tutam esse, quod videlicet | neutris opem ferre velitis, quia utroramque socii sitis.

Neque enim re ipsa id ita aequum est, ut juris obtentu. Nam si propterea quod vos auxilium non tuleritis, et victos calamitatem habebit et victor victoriam, quid aliud feceritis, nisi ut propter eamdem vestram absentiam alteris quidem nuJ- | Ium auxilium tuleritis, quo servari possent, alteros vero» ne mali essent, non prohibueritis? Quamquam lionesliof | utique est, cum illis, qui injuriam patiuntur et praderea cognati vobis sunt, conjunctos et commune Sicilia?commodum tueri, et Athenienses, qui in mirum amici vestri sunt, non sinere pcccare.

Sed ut rem totam paucis comprehensam expediamue, nos Syracusani dicimus, nullius quidem esse negotii plane docere aut vos aut alios de rebus illis

277
quas vos ipsi non minus intelligitis; precamur vero, et lesti-ficomur simul, si vobis non persuaserimus, nos insidiis appel i ab Ionibus, perpetuis hostibus,et prodi a vobis, Doiienses ad Doriensibus.