History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque hi quidem Itoc consilio Naxum et Catanam navigarunt, ut illic hibernarent; Syracusani vero suis mortuis sepultis concionem cogebant.

Atque in medium progressae Hermocrates, Hermonis filius, vir quum celeris in rebus prudentia nulli secundus, tum etiam rerum Mli-carum jientia satis instructus et fortitudine insignis confirmabat cos, neque propter id, quod acciderat, animum despondere sinebat;

non enim animum eorum Kuiwalum esse, sed ordinum confusionem nocuisse. Neque tainen eos adeo superatos esse, ut verisimile fuerit, praesertim quod idiotae ac propeinodum operarii cum iis pugnassent, qui rei militaris peritia primi Graecorum censerentur.

Magnum vero damnum attulisse etiam ducum multitudinem et imperatorum turbam (erant enim iis quindecim duces) et confusam multorum manum, nullius imperio parentem. Quod si pauci iique periti imperatores essent, atque per eam hiemem gravis armaturae milites praepararent, et arma subministrantes iis, quibus deessent, ut quam maximus esset militum gravis armaturae numerus, et iu ceteris rei bellica: studiis cos sese exercere cogerent, affirmabat, ipsos verisimile esse adversariis superiores futuros, quod fortitudo quidem iis jam adesset, ordinis vero conservatio in rebus gerendis esset accessura; haec enim ambo progressus esse factura, tianc quidem, quod inter pericula addisceretur, animi vero praesentiam conjunctam cum fiducia scientiae confidentiornu quani antea fore.

Imperatores vero et paucos et cum

274
summa potestate creandos, et religioso jurejurando promittendum iis, tore, ut populus eos imperare sinat ita, ut ipsorum intelligentia ferret; sic enim et ea, quae sint celanda, facibus celatum iri, et celera recte atque ordine et sine ulla tergiversatione praeparatum iri.