History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses vero ad templum quidem non iverunt, sed congestis suorum cadaveribus ac pyrae impositis in loco pernoctarunt. Postero vero die Syracusanis quidem sua cadavera fide publica interposita reddiderunt (perierunt vero eorum et sociorum ad ducentos et sexaginta), suorum vero ossa collegerunt (perierunt vero eorum et sociorum ad quinquaginta), et cum hostium spoliis Catanam.navigarunt;

nam et erat liiems, et bellum illinc nondum administrari (Misse videbatur, priusquam et equites arcesserent Athenis, et ex sociis illic incolentibus cogerent, ne prorsus equitatu superarentur, et vero pecunias simul et illic colligerent et aliae Athenis afferrentur, civitatcsquc aliquas sibi adjungerent, quas post hanc pugnam sibi facilius obtemperaturas sperabant, itemque quuui alia, tum etiam commeatum et cetera, quibus opus esset, prarparassent,quod ineunle vere Syracusas aggredi statuissent.