History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Syracusani vero, in via Helorina congregati et pro praesenti rerum facultate in acie constituti, praesidium tamen c suorum numero ad Olympieum miserunt, veriti ne Athenienses pecunias, quae illic erant, amoverent, et ceteri in urbem redierunt.

Athenienses vero ad templum quidem non iverunt, sed congestis suorum cadaveribus ac pyrae impositis in loco pernoctarunt. Postero vero die Syracusanis quidem sua cadavera fide publica interposita reddiderunt (perierunt vero eorum et sociorum ad ducentos et sexaginta), suorum vero ossa collegerunt (perierunt vero eorum et sociorum ad quinquaginta), et cum hostium spoliis Catanam.navigarunt;