History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et legati quidem Atheniensium in Siciliam missi sunt; Lacedaemonii vero eadem hieme eorumque socii praeter Corinthios cum exercitu in agrum Argivum profecti non magnam agri pariem vastarunt, et frumenti aliquid abs-portarunt plaustris secum adductis, et Argivos exsules Orneis collocarunt, et paucos ex reliquo exercitu apud eos reliquerunt, initisque foederibus ad certum tempus, ut per id Omeatae et Argivi se invicem non laederent, cum reliquis copiis domum redierunt.

Quum autem non multo post Athenienses cum triginta navibus et sexcentis gravis armaturae militibus venissent, Argivi cum Atheniensibus, universo suorum exercitu educto, unum quidem diem Orneas oppugnabant; sed sub noctem quum procul castra haberent, ii qui Orneis erant, illinc effugerunt. Quod ubi sensere postero die Argivi, Orneis eolo aequitatis redierunt, et mox Athenienses etiam cum classe domum reverterunt.

Atque Methonen etiam Macedoniae finitimam quum equites mari transportassent partim ex suis partim ea Macedonibus apud se exsulantibus, Perdiccae terram maleficiis infestabant.

Lacedaemonii vero missis nunciis ad Chalcidenses in Thracia incolentes, qui decem dierum inducias cum Atheniensibus habebant*, eos suis auxiliis Perdiccam in bello adjuvare jubebant; at illi nolebant. Atque Iure hiems finiebatur et hujus belli, quod Thucydides conscripsit, decimus sextus annus finiebatur.